Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.1.1 | Cic. Fam. 13.1.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.1.6 |
13.1.2
nunc te illud primum rogabo ne quid invitus mea causa
facias , sed id , quod mea intelleges multum , tua nullam in partem interesse , ita mihi des , si tibi ut id libenter facias
ante persuaseris .
is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset , uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes , nihil scripsi ad te ob eam rem , quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri ; idem , ut veni Athenas , cum idem ad te scriberem rogasset , ob eam causam impetravit , quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis
amicos tuos .
13.1.4
quod si ita est et si iam tua plane nihil interest , velim , si qua offensiuncula facta est animi tui perversitate aliquorum (novi enim gentem illam ), des te ad lenitatem vel propter summam tuam humanitatem vel etiam honoris mei causa . equidem , si quid ipse sentiam quaeris , nec cur ille tanto opere contendat video , nec cur tu repugnes , nisi tamen multo minus tibi concedi potest quam illi laborare sine causa . quamquam Patronis et orationem et causam tibi cognitam esse certo scio ; honorem , officium , testamentorum ius , Epicuri auctoritatem , Phaedri obtestationem , sedem , domicilium , vestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit . totam hominis vitam rationemque quam sequitur in philosophia , derideamus licet , si hanc eius contentionem volumus reprehendere ; sed me hercules , quoniam illi ceterisque , quos illa delectant , non valde inimici sumus nescio an ignoscendum sit huic , si tanto opere laborat ; in quo etiam si
peccat , magis ineptiis quam improbitate peccat .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.1.1 | Cic. Fam. 13.1.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.1.6 |